Psalms 118

1aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 9beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 12benedictus tu Domine doce me praecepta tua 13in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 17gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 18revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 19advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 20desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore 21increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis 22aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi 23etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua 24sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei 25deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum 26vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis 28destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi [ (Psalms 118:30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam ] [ (Psalms 118:31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me ] [ (Psalms 118:32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum ] [ (Psalms 118:33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium ] [ (Psalms 118:34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde ] [ (Psalms 118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui ] [ (Psalms 118:36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam ] [ (Psalms 118:37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me ] [ (Psalms 118:38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum ] [ (Psalms 118:39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona ] [ (Psalms 118:40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me ] [ (Psalms 118:41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum ] [ (Psalms 118:42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo ] [ (Psalms 118:43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi ] [ (Psalms 118:44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra ] [ (Psalms 118:45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi ] [ (Psalms 118:46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar ] [ (Psalms 118:47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi ] [ (Psalms 118:48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis ] [ (Psalms 118:49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti ] [ (Psalms 118:50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me ] [ (Psalms 118:51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi ] [ (Psalms 118:52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum ] [ (Psalms 118:53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam ] [ (Psalms 118:54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae ] [ (Psalms 118:55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam ] [ (Psalms 118:56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi ] [ (Psalms 118:57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum ] [ (Psalms 118:58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum ] [ (Psalms 118:59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua ] [ (Psalms 118:60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua ] [ (Psalms 118:61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus ] [ (Psalms 118:62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae ] [ (Psalms 118:63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua ] [ (Psalms 118:64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me ] [ (Psalms 118:65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum ] [ (Psalms 118:66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi ] [ (Psalms 118:67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi ] [ (Psalms 118:68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua ] [ (Psalms 118:69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua ] [ (Psalms 118:70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar ] [ (Psalms 118:71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua ] [ (Psalms 118:72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti ] [ (Psalms 118:73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua ] [ (Psalms 118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi ] [ (Psalms 118:75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me ] [ (Psalms 118:76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo ] [ (Psalms 118:77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea ] [ (Psalms 118:78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis ] [ (Psalms 118:79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum ] [ (Psalms 118:80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar ] [ (Psalms 118:81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi ] [ (Psalms 118:82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me ] [ (Psalms 118:83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus ] [ (Psalms 118:84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium ] [ (Psalms 118:85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam ] [ (Psalms 118:86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi ] [ (Psalms 118:87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua ] [ (Psalms 118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui ] [ (Psalms 118:89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo ] [ (Psalms 118:90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat ] [ (Psalms 118:91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi ] [ (Psalms 118:92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea ] [ (Psalms 118:93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me ] [ (Psalms 118:94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi ] [ (Psalms 118:95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo ] [ (Psalms 118:96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis ] [ (Psalms 118:97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea ] [ (Psalms 118:98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi ] [ (Psalms 118:99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea ] [ (Psalms 118:100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi ] [ (Psalms 118:101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua ] [ (Psalms 118:102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me ] [ (Psalms 118:103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo ] [ (Psalms 118:104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii ] [ (Psalms 118:105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae ] [ (Psalms 118:106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae ] [ (Psalms 118:107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum ] [ (Psalms 118:108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me ] [ (Psalms 118:109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus ] [ (Psalms 118:110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi ] [ (Psalms 118:111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt ] [ (Psalms 118:112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem ] [ (Psalms 118:113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi ] [ (Psalms 118:114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi ] [ (Psalms 118:115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei ] [ (Psalms 118:116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea ] [ (Psalms 118:117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter ] [ (Psalms 118:118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum ] [ (Psalms 118:119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua ] [ (Psalms 118:120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui ] [ (Psalms 118:121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me ] [ (Psalms 118:122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi ] [ (Psalms 118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae ] [ (Psalms 118:124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me ] [ (Psalms 118:125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua ] [ (Psalms 118:126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam ] [ (Psalms 118:127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium ] [ (Psalms 118:128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui ] [ (Psalms 118:129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea ] [ (Psalms 118:130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos ] [ (Psalms 118:131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam ] [ (Psalms 118:132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum ] [ (Psalms 118:133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati ] [ (Psalms 118:134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua ] [ (Psalms 118:135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua ] [ (Psalms 118:136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam ] [ (Psalms 118:137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum ] [ (Psalms 118:138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis ] [ (Psalms 118:139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei ] [ (Psalms 118:140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum ] [ (Psalms 118:141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus ] [ (Psalms 118:142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas ] [ (Psalms 118:143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea ] [ (Psalms 118:144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam ] [ (Psalms 118:145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam ] [ (Psalms 118:146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua ] [ (Psalms 118:147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans ] [ (Psalms 118:148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis ] [ (Psalms 118:149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me ] [ (Psalms 118:150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt ] [ (Psalms 118:151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas ] [ (Psalms 118:152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea ] [ (Psalms 118:153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus ] [ (Psalms 118:154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me ] [ (Psalms 118:155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt ] [ (Psalms 118:156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me ] [ (Psalms 118:157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi ] [ (Psalms 118:158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt ] [ (Psalms 118:159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me ] [ (Psalms 118:160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae ] [ (Psalms 118:161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum ] [ (Psalms 118:162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa ] [ (Psalms 118:163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi ] [ (Psalms 118:164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae ] [ (Psalms 118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum ] [ (Psalms 118:166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci ] [ (Psalms 118:167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis ] [ (Psalms 118:168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo ] [ (Psalms 118:169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me ] [ (Psalms 118:170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me ] [ (Psalms 118:171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua ] [ (Psalms 118:172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta ] [ (Psalms 118:173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi ] [ (Psalms 118:174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea ] [ (Psalms 118:175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi ] [ (Psalms 118:176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus ]
Copyright information for Vulgate_HebPs